Propositio 56a

213 Quod fit ex radice in triangulum praecedentem duplicatum, et cum quadrato radicis coniunctum, conflat cubum radicis.

Exempli gratia, quod fit ex 5 radice quinta in 10 triangulum quartum scilicet 50 duplicatum est 100; hoc cum 25 quadrato radicis, conflat 125 cubum radicis. 214 Nam, per octavam huius, 10 triangulus quartus duplicatus facit 20 parte altera longiorem quintum. [C:33r] Quare productum ex 5 in 10 scilicet 50 est dimidium producti ex 5 in 20 et ideo 50 duplicatum facit productum ex 5 in 20. Sed, per praecedentem, productum ex 5 in 20 cum quadrato ipsius 5, facit cubum ipsius 5. Igitur et 50 duplicatum, hoc est, 100 cum quadrato ipsius 5 facit cubum eundem quintae radicis scilicet 125. Quod est propositum.

5 . 10 . 50
50
5
25
 
  125

Fonti

  • 214  octavam huius
  • 214  praecedentem

Edizione Nazionale

Instrumenta Maurolyciana

  1. Catalogi
  2. Bibliographica
  3. Iconographica
  4. Biographica

Liber primus

Testimoni

  1. C = Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. Lat. 3131

    cc. 8r-83r

  2. S = Arithmeticorum libri duo, Venezia 1575

    pp. a-e; 1-82

Indice