Propositio 41a

154 Omnis pyramis hexagona aequiangula aequalis est aggregato trium pyramidum, scilicet pentagonae collateralis, ac triangulae et quadratae praecedentium.

Exempli gratia, dico quod pyramis hexagona aequiangula quinti loci scilicet 125 aequivalet tres pyramides scilicet pentagonam quintam 75, una cum triangula quarta, scilicet 20, et quadrata quarta, scilicet 30. 155 Nam, per praecedentem, pyramis hexagona aequiangula quinta aequivalet duas pyramides, scilicet hexagonam tetragonicam collateralem 95 et quadratam quartam, scilicet 30. Per trigesimam septimam autem propositionem huius, hexagona tetragonica quinta aequivalet duas, scilicet pentagonam quintam et triangulam quartam, pyramides, scilicet 75 et 20. 156 Igitur hexagona aequiangula quinta aequivalebit tres, scilicet pentagonam quintam, triangulam quartam et quadratam quartam, sicut fuit demonstrandum; et eodem syllogismo in omni casu constabit semper propositum.

esagono centrale 125 . esagono 95 . 20 triangolo
75 pentagono
30 quadrato

Fonti

  • 155  praecedentem
  • 155  trigesimam septimam autem propositionem huius

Edizione Nazionale

Instrumenta Maurolyciana

  1. Catalogi
  2. Bibliographica
  3. Iconographica
  4. Biographica

Liber primus

Testimoni

  1. C = Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. Lat. 3131

    cc. 8r-83r

  2. S = Arithmeticorum libri duo, Venezia 1575

    pp. a-e; 1-82

Indice