<Propositio> 10a

72 Omnis parte altera longior cum radice collaterali coniunctus, conflat collateralem quadratum.

Exempli gratia, parte altera longior quinti loci est 20. Aio quod 20 cum 5 facit quadratum quintum. 73 Nam, per diffinitionem, talis parte altera longior fit ex 4 in 5; dictus vero quadratus fit ex 5 in se. Sed talia producta differunt quinario multiplicante: quoniam multiplicati differunt unitate. Igitur 20 cum quinario conficit reliquum productum, scilicet quadratum quinarii; quod fuit demonstrandum.

5 . 4 20
    |
5 25

Fonti

  • 73  diffinitionem

Edizione Nazionale

Instrumenta Maurolyciana

  1. Catalogi
  2. Bibliographica
  3. Iconographica
  4. Biographica

Liber primus

Testimoni

  1. C = Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. Lat. 3131

    cc. 8r-83r

  2. S = Arithmeticorum libri duo, Venezia 1575

    pp. a-e; 1-82

Indice