17

125 Cubica superficies ad octahedri superficiem est sicut pyramidis latus ad octahedri latus in eadem sphaera.

Nam pyramidis latus ad sphaerae diametrum, per 16am praemissi, potentialiter est sicut 4 ad 6 sphaerae autem diameter ad octahedri latus, per 17am eiusdem, est sicut 6 ad 3 potentialiter. 126 Ergo per aequam proportionem, pyramidis latus ad octahedri latus, potentialiter erit, sicut 4 ad 3 hoc est sesquitertia. [S:128] Sed per precedentem, cubica superficies ad octahedri superficiem sesquitertia est potentialiter. Sequitur ergo ut cubica superficies ad octahedri superficiem, sit sicut pyramidis latus ad octahedri latus. Quod est propositum.


Edizione Nazionale

Instrumenta Maurolyciana

  1. Catalogi
  2. Bibliographica
  3. Iconographica
  4. Biographica

Libri XIII-XV

Testimoni

  1. S = Opuscula mathematica

    pp. 103-144

Indice