Euclidis proportiones

30 In eadem ratione sunt quantitates prima ad secundam, et tertia ad quartam, quando primae et tertiae aeque multiplices aeque multiplicibus secundae et quartae comparatae vel una excedunt vel una deficiunt, vel una sunt aequales. Et quantitates proportionales sunt quae eandem habent rationem. 31 Quae conversim, permutatim, coniunctim disiunctim et eversim sunt proportionales. Ex iisdem rationibus numero aequalibus eaedem constantur rationes. Triangula sive parallelogramma eiusdem altitudinis sunt basibus proportionales. Et in totum eorum ratio ex basium et altitudinum rationibus componitur. 32 In circulis aequis anguli sive ad centrum, sive ad periferiam constituti sunt assumptis periferiis proportionales. Similes figurae sunt in dupla ratione laterum. Perpendicularis ab angulo recto trianguli ad basim facit duo sibi et toti similia triangula. Et parallelae secant lineas in segmenta proportionalia.


Edizione Nazionale

Instrumenta Maurolyciana

  1. Catalogi
  2. Bibliographica
  3. Iconographica
  4. Biographica

Principia geometriae et Compendium eiusdem

Testimoni

  1. S = Theodosii sphaericorvm elementorum libri III..., Messanae 1558

    cc. 68v-72r

  2. S = Opuscula mathematica

    pp. 4-7

Indice